SEXTUS IULIUS FRONTINUS
DE AQUAEDUCTU URBIS
ROMAE
LIBER PRIMUS

Vue du Pont du Gard (Aqueduc de Nîmes) © Muse Baroque, 2007
***
SIGNORUM CONSPECTUS:
*** (lacuna)
Ò (uncia)
= (sextans)
£ (semuncia)
' (scripulum)
1. Cum
omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam, et me seu
naturalis sollicitudo seu fides sedula non ad diligentiam modo verum ad
amorem quoque commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerva Augusto,
nescio diligentiore an amantiore rei publicae imperatore, aquarum iniunctum
officium ad usum, tum ad salubritatem atque etiam securitatem urbis
pertinens, administratum per principes semper civitatis nostrae viros,
primum ac potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse
quod suscepi.
2.
Neque enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim, aut aliter quae
facienda quaeque vitanda sint posse decerni, aliudve tam indecorum
tolerabili viro, quam delegatum officium ex adiutorum agere praeceptis, quod
fieri necesse est, quotiens imperitia praepositi ad illorum decurrit usum;
quorum etsi necessariae partes sunt ad ministerium, tamen ut manus quaedam
et instrumentum agentis. *** Quapropter ea quae ad universam rem pertinentia
contrahere potui, more iam per multa mihi officia servato in ordinem et
velut corpus diducta in hunc commentarium contuli, quem pro formula
administrationis respicere possem. In aliis autem libris, quos post
experimenta et usum composui, succedentium res acta est; huius commentarii
pertinebit fortassis et ad successorem utilitas, sed cum inter initia
administrationis meae scriptus sit, in primis ad meam institutionem
regulamque proficiet.
3. Ac
ne quid ad totius rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina
primum aquarum, quae in urbem Romam influunt, ponam; tum per quos quaeque
earum et quibus consulibus, quoto post urbem conditam anno perducta sit;
dein quibus ex locis et a quoto miliario capta sit ac quantum subterraneo
rivo, quantum substructione, quantum opere arcuato; post altitudinem
cuiusque modulorumque erogationes ab illis factae sint, quantum extra urbem,
quantum intra urbem unicuique regioni pro suo modo unaquaeque aquarum
serviat; quot castella publica sint, et ex eis quantum publicis operibus,
quantum muneribus ( ita enim cultiores appellant) quantum lacibus, quantum
nomine Caesaris, quantum privatorum usibus beneficio principis detur; quod
ius ducendarum tuendarumque sit earum, quae id sanciant poenae lege, senatus
consultis, mandatis principum inrogatae.
4. Ab
urbe condita per annos quadringentos quadraginta unum contenti fuerunt
Romani usu aquarum, quas aut ex Tiberi aut ex puteis aut ex fontibus
hauriebant. Fontium memoria cum sanctitate adhuc exstat et colitur;
salubritatem aegris corporibus afferre creduntur, sicut Camenarum et
Apollinis et Iuturnae. Nunc autem in urbem influunt aqua Appia, Anio Vetus,
Marcia, Tepula, Iulia, Virgo, Alsietina quae eadem vocatur Augusta, Claudia,
Anio Novus.
5. M.
Malerio Maximo P. Decio Mure consulibus, anno post initium Samnitici belli
tricesimo aqua Appia in urbem inducta est ab Appio Claudio Crasso censore,
cui postea Caeco fuit cognomen, qui et Viam Appiam a Porta Capena usque ad
urbem Capuam muniendam curavit. Collegam habuit C. Plautium, cui ob
inquisitas eius aquae venas Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra
annum et sex menses deceptus a collega tamquam idem facturo abdicavit
censura, nomen aquae ad Appii tantum honorem pertinuit, qui multis
tergiversationibus extraxisse censuram traditur, donec et viam et huius
aquae ductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano Via Praenestina
inter miliarium septimum et octavum deverticulo sinistrorsus passuum
septingentorum octoginta. Ductus eius habet longitudinem a capite usque ad
Salinas, qui locus est ad Portam Trigeminam, passuum undecim milium centum
nonaginta; ex eo rivus est subterraneus passuum undecim milium centum
triginta, supra terram substructio et opus arcuatum proximum Portam Capenam
passuum sexaginta. Iungitur ei ad Spem Veterm in confinio hortorum
Torquatianorum et Epaphroditianorum ramus Augustae ab Augusto in
supplementum eius additus *** loco nomen *** denti Gemellorum. Hic Via
Praenestina ad miliarium sextum deverticulo sinistrorsus passuum nongentorum
octoginta proxime Viam Collatinam accipit fontem. Cuius ductus usque ad
Gemellos efficit rivo subterraneo passuum sex milia trecentos octoginta.
Incipit distribui Appia imo Publicii Clivo ad Portam Trigeminam, qui locus
Salinae appellantur.
6. Post
annos quadraginta quam Appia perducta est, anno ab urbe condita
quandringentesimo octogesimo uno M'. Curius Dentatus, qui censuram cum Lucio
Papirio Cursore gessit, Anionis qui nunc Vetus dicitur aquam perducendam in
urbem ex manubiis de Pyrro captis locavit, Spurio Carvilio Lucio Papirio
consulibus iterum. Post biennium deinde actum est in senatu de consummando
eius aquae opere referente *** norumi *** praetore. Tum ex senatus consulto
duumviri aquae perducendae creati sunt Curius, qui eam locaverat et Fulvius
Flaccus. Curius intra quintum diem quam erat duumvirum creatus decessit;
gloria perductae pertinuit ad Fulvium. Concipitur Anio Vetus supra Tibur
vicesimo miliario extra Portam *** Ra *** nam, ubi partem dat in Tiburtium
usum. Ductus eius habet longitudinem, ita exigente libramento, passuum
quadraginta trium milium: ex eo rivus est subterraneus passuum quadraginta
duum milium septingentorum septuaginta novem, substructio supra terram
passuum ducentorum viginti unius.
7. Post
annos centum viginti septem, id est anno ab urbe condita sexcentesimo
octavo, Ser. Sulpicio Galba Lucio Aurelio Cotta consulibus cum Appiae
Anionisque ductus vetustate quassati privatorum etiam fraudibus
interciperentur, datum est a senatu negotium Marcio, qui tum praetor inter
cives his dicebat, eorum ductuum reficiendorum ac vindicandorum. Et quoniam
incrementum urbis exigere videbatur ampliorem modum aquae, eidem mandatum a
senatu est, ut curaret, quatenus alias aquas posset in urbem perducere. ***
Priores ductus restituit et tertiam illis salubriorem *** duxit, cui ab
auctore Marciae nomen est. Legimus apud Fenestellam, in haec opera Marcio
decretum sestertium milies octingenties, et quoniam ad consummandum negotium
non sufficiebat spatium praeturae, in annum alterum est prorogatum. Eo
tempore decemviri, dum aliis ex causis libros Sibyllinos inspiciunt,
invenisse dicuntur, non esse fas aquam Marciam seu potius Anionem ( de hoc
enim constantius traditur ) in Capitolium perduci, deque ea re in senatu M.
Lepido pro collegio verba faciente actum Appio Claudio Q. Caecilio
consulibus, eandemque post annum tertium a Lucio Lentulo retractatam C.
Laelio Q. Servilio consulibus, sed utroque tempore vicisse gratiam Marci
Regis: atque ita in Capitolium esse aquam perductam. Concipitur Marcia Via
Valeria ad miliarium tricesimum sextum deverticulo euntibus ab urbe Roma
dextrorsus milium passuum trium. Sublacensi autem, quae sub Nerone principe
primum strata est, ad miliarium tricesimum octavum sinistrorsus intra passus
ducentos fontium *** sub *** bus petrei ***stat immobilis stagni modo colore
praeviridi. Ductus eius habet longitudinem a capite ad urbem passuum
sexaginta milium et mille septingentorum decem et semis; rivo subterraneo
passuum quinquaginta quattuor milium ducentorum quadraginta septem semis,
opere supra terram passuum septem milium quadringentorum sexaginta trium: ex
eo longius ab urbe pluribus locis per vallis opere arcuato passuum
quadringentorum sexaginta trium, propius urbem a septimo miliario
substructione passuum quingentorum viginti octo, reliquo opere arcuato
passuum sex milium quadringentorum septuaginta duum.
8. Cn.
Servilius Caepio et L. Cassius Longinus, qui Ravilla appellatus est,
censores anno post urbem conditam sexcentesimo vicesimo septimo, M. Plautio
Hypsaeo M. Fulvio Flacco cos., aquam quae vocatur Tepula ex agro Lucullano,
quem quidam Tusculanum credunt, Romam et in Capitolium adducendam curaverunt.
Tepula concipitur Via Latina ad decimum miliarium deverticulo euntibus ab
Roma dextrorsus milium passuum duum ***inde suo rivo in urbem perducebatur.
9. Post
***Agrippa aedilis post primum consulatum imperatore Caesare Augusto II L.
Volcatio cos., anno post urbem conditam septingentesimo nono decimo ad
miliarium ab urbe duodecimum Via Latina deverticulo euntibus ab Roma
dextrorsus milium passuum duum alterius aquae proprias vires collegit et
Tepulae rivum intercepit. Adquisitae aquae ab inventore nomen Iuliae datum
est, ita tamen divisa erogatione, ut maneret Tepulae appellatio. Ductus
Iuliae efficit longitudinem passuum quindecim milium quadringentorum viginti
sex S.: opere supra terram passuum septem milium: ex eo in proximis urbem
locis a septimo miliario substructione passuum quingentorum viginti octo,
reliquo opere arcuato passuum sex milium quadringentorum septuaginta duum.
Praeter caput Iuliae transfluit aqua quae vocatur Crabra. Hanc Agrippa
omisit, seu quia improbaverat, sive quia Tusculanis possessoribus
relinquendam credebat; ea namque est quam omnes villae tractus eius per
vicem in dies modulosque certos dispensatam accipiunt. Sed non eadem
moderatione aquarii nostri partem eius semper in supplementum Iuliae
vindicaverunt, nec ut Iuliam augerent, quam hauriebant largiendo compendi
sui gratia. Exclusi ergo Crabram et totam iussu imperatoris reddidi
Tusculanis, qui nunc, forsitan non sine admratione, eam sumunt ignari cui
causae insolitam abundantiam debeant. Iulia autem revocatis derivationibus,
per quas surripiebatur, modum suum quamvis notabili siccitate servavit.
Eodem anno Agrippa ductus Appiae, Anionis, Marciae paene dilapsos restituit
et singulari cura compluribus salientibus instruxit urbem.
10.
Idem cum iam tertio consul fuisset, C. Sentio Q. Lucretio consulibus, post
annum tertium decimum quam Iuliam deduxerat, Virginem quoque in agro
Lucullano collectam Romam perduxit. Dies quo primum in urbe responderit,
quintus idus Iunias invenitur. Virgo appellata est, quod
quaerentibus
aquam militibus puella virguncula venas quasdam monstravit, quas secuti qui
foderant, ingentem aquae modum invenerunt. Aedicula fonti apposita hanc
originem pictura ostendit. Concipitur Virgo Via Collatina ad miliarium
octavum palustribus locis, signino circumiecto continendarum scaturiginum
causa. Adiuvatur et compluribus aliis adquisitionibus. Venit per
longitudinem passuum decem quattuor milium centum quinque: ex eo rivo
subterraneo passuum decem duum milium octingentorum sexaginta quinque, supra
terram per passus mille ducentos quadraginta: ex eo substructione rivorum
locis compluribus passuum quingentorum quadraginta, opere arcuato passuum
septingentorum. Adquisitionum ductus rivi subterranei efficiunt passus mille
quadringentos quinque.
11.
Quae ratio moverit Augustum, providentissimum principem, perducendi
Alsietinam aquam, quae vocatur Augusta, non satis perspicio, nullius gratiae,
immo etiam parum salubrem ideoque nusquam in usus populi fluentem; nisi
forte cum opus Naumachiae adgrederetur, ne quid salubrioribus aquis
detraheret, hanc proprio opere perduxit et quod Naumachiae coeperat
superesse, hortis adiacentibus et privatorum usibus ad inrigandum concessit.
Solet tamen ex ea in Transtiberina regione, quotiens pontes reficiuntur et a
citeriore ripa aquae cessant, ex necessitate in subsidium publicorum
salientium dari. Concipitur ex lacu Alsietino Via Claudia miliario quarto
decimo deverticulo dextrorsus passuum sex milium quingentorum. Ductus eius
efficit longitudinem passuum viginti duum milium centum septuaginta duorum,
opere arcuato passuum trecentorum quinquaginta octo.
12.
Idem Augustus in supplementum Marciae, quotiens siccitates egerent auxilio,
aliam aquam eiusdem bonitatis opere subterraneo perduxit usque ad Marciae
rivum, quae ab inventore appellatur Augusta. Nascitur ultra fontem Marciae.
Cuius ductus donec Marciae accedat, efficit passus octingentos.
13.
Post hos C. Caesar, qui Tiberio successit, cum parum et publicis usibus et
privatis voluptatibus septem ductus aquarum sufficere viderentur, altero
imperii sui anno, M. Aquila Iuliano P. Nonio Asprenate cos., anno urbis
conditae septingentesimo nonagesimo uno duos ductus incohavit. Quod opus
Claudius magnificentissime consummavit dedicavitque Sulla et Titiano
consulibus, anno post urbem conditam octingentesimo tertio Kalendis
Augustis. Alteri nomen, quae ex fontibus Caerulo et Curtio perducebatur,
Claudiae datum. Haec bonitatis proximae est Marciae. Altera, quoniam duae
Anionis in urbem aquae fluere coeperant, ut facilius appellationibus
dinoscerentur, Anio Novus vocitari coepit; priori Anioni cognomen Veteris
adiectum.
14.
Claudia concipitur Via Sublacensi ad miliarium tricesimum octavum
deverticulo sinistrorsus intra passus trecentos ex fontibus duobus
amplissimis et speciosis, Caeruleo qui a similitudine appellatus est, et
Curtio. Accipit et eum fontem qui vocatur Albudinus, tantae bonitatis, ut
Marciae quoque adiutorio quotiens opus est ita sufficiat, ut adiectione sui
nihil ex qualitate eius mutet. Augustae fons, quia Marciam sibi sufficere
apparebat, in Claudiam derivatus est, manente nihilo minus praesidiario in
Marciam, ut ita demum Claudiam aquam adiuvaret Augusta, si eam ductus
Marciae non caperet. Claudiae ductus habet longitudinem passuum quadraginta
sex milium quadringentorum sex: ex eo rivo subterraneo passuum triginta sex
milium ducentorum triginta, opere supra terram passuum decem milium centum
septuaginta sex: ex eo opere arcuato in superiori parte pluribus locis
passuum trium milium septuaginta sex, et prope urbem a septimo miliario
substructione rivorum per passus sexcentos novem, opere arcuato passuum sex
milium quadringentorum nonaginta et unius.
15.
Anio Novus Via Sublacensi ad miliarium quadragesimum secundum in Simbruino
excipitur ex flumine, quod cum terras cultas circa se habeat soli pinguis et
inde ripas solutiores, etiam sine pluviarum iniuria limosum et turbulentum
fluit. Ideoque a faucibus ductus interposita est piscina limaria, ubi inter
amnem et specum consisteret et liquaretur aqua. Sic quoque quotiens imbres
superveniunt, turbida pervenit in urbem. Iungitur ei rivus Herculaneus
oriens eadem via ad miliarium tricesimum octavum e regione fontium Claudiae
trans flumen viamque. Natura est purissimus, sed mixtus gratiam splendoris
sui amittit. Ductus Anionis Novi efficit passuum quinquaginta octo milia
septingentos: ex eo rivo subterraneo passuum quadraginta novem milia
trecentos, opere supra terram passuum novem milia quadringentos: ex eo
substructionibus aut opere arcuato superiore parte pluribus locis passuum
duo milia trecentos, et propius urbem a septimo miliario substructione
rivorum passus sexcentos novem, opere arcuato passuum sex milia
quadringentos nonaginta unum. Hi sunt arcus altissimi, sublevati in
quibusdam locis pedes centum novem.
16. Tot
aquarum tam multis necessariis molibus pyramidas videlicet otiosas compares
aut cetera inertia sed fama celebrata opera Graecorum.
17. Non
alienum mihi visum est, longitudines quoque rivorum cuiusque ductus etiam
per species operum complecti. Nam cum maxima huius officii pars in tutela
eorum sit, scire praepositum oportet, quae maiora impendia exigant. Nostrae
quidem sollicitudini non suffecit, singula oculis subiecisse; formas quoque
ductuum facere curavimus, ex quibus apparet ubi valles quantaeque, ubi
flumina traicerentur, ubi montium lateribus specus applicitae maiorem
adsiduamque tuendi ac muniendi rivi exigant curam. Hinc illa contingit
utilitas, ut rem statim veluti in conspectu habere possimus et deliberare
tamquam adsistentes.
18.
Omnes aquae diversa in urbem libra perveniunt. Inde fluunt quaedam
altioribus locis et quaedam erigi in eminentiora non possunt; nam et colles
sensim propter frequentiam incendiorum excreverunt rudere. Quinque sunt
quarum altitudo in omnem partem urbis adtollitur, sed ex his aliae maiore,
aliae leviore pressura coguntur. Altissimus est Anio Novus, proxima Claudia,
tertium locum tenet Iulia, quartum Tepula, dehinc Marcia, quae capite etiam
Claudiae libram aequat. Sed veteres humiliore directura perduxerunt, sive
nondum ad subtile explorata arte librandi, seu quia ex industria infra
terram aquas mergebant, ne facile ab hostibus interciperentur, cum
frequentia adhuc contra Italicos bella gererentur. Iam tamen quibusdam
locis, sicubi ductus vetustate dilapsus est, omisso circuito subterraneo
vallium brevitatis causa substructionibus arcuationibusque traiciuntur.
Sextum tenet librae locum Anio Vetus, similter suffecturus etiam altioribus
locis urbis, si, ubi vallium summissarumque regionum condicio exigit,
substructionibus arcuationibusve erigeretur. Sequitur huius libram Virgo,
deinde Appia; quae cum ex urbano agro perducerentur, non in tantum
altitudinis erigi potuerunt. Omnibus humilior Alsietina est, quae
Transtiberinae regioni et maxime iacentibus locis servit.
19. Ex
eis sex Via Latina intra septimum miliarum contectis piscinis excipiuntur,
ubi quasi respirante rivorum cursu limum deponunt. Modus quoque earum
mensuris ibidem positis initur. Tres autem earum, Iulia, Marcia, Tepula quae
intercepta, sicut supra demonstravimus, rivo Iuliae accesserat, nunc a
piscina eiusdem Iuliae modum accipit ac proprio canali et nomine venit ( hae
tres a piscinis in eosdem arcus recipiuntur. Summus in his est Iuliae,
inferior Tepulae, dein Marcia. Quae ad libram Collis Viminalis sco ***ntea
fluentes ad Viminalem usque Portam deveniunt. Ibi rursus emergunt. Prius
tamen pars Iuliae ad Spem Veterem excepta castellis Caelii montis
diffunditur. Marcia autem partem sui post hortos Pallantianos in rivum qui
vocatur Herculaneus deicit. Is per Caelium ductus, ipsius montis usibus
nihil ut inferior sumministrans, finitur supra Portam Capenam.
20.
Anio Novus et Claudia a piscinis in altiores arcus recipiuntur ita ut
superior sit Anio. Finiuntur arcus earum post hortos Pallantianos et inde in
usum urbis fistulis diducuntur. Partem tamen sui Claudia prius in arcus qui
vocantur Neroniani ad Spem Veterem transfert. Hi directi per Caelium montem
iuxta templum Divi Claudii terminantur. Modum quem acceperunt aut circa
ipsum montem aut in Palatium Aventinumque et regionem Transtiberinam
dimittunt.
21.
Anio Vetus citra quartum miliarium infra Novum, qui a Via Latina in
Labicanam inter arcus traicit, et ipse piscinam habet. Inde intra secundum
miliarium partem dat in specum qui vocatur Octavianus et pervenit in
regionem Viae Novae ad hortos Asinianos, unde per illum tractum
distribuitur. Rectus vero ductus secundum Spem veniens intra Portam
Esquilinam in altos rivos per urbem diducitur.
22. Nec
Virgo nec Appia nec Alsietina conceptacula, id est piscinas, habent. Arcus
Virginis initium habent sub hortis Lucullanis, finiuntur in Campo Martio
secundum frontem Saeptorum. Rivus Appiae sub Caelio monte et Aventino actus
emergit, ut diximus, infra Clivum Publicii. Alsietinae ductus post
Naumachiam, cuius causa videtur esse factus, finitur.
23.
Quoniam auctores cuiusque aquae et aetates, praeterea origines et
longitudines rivorum et ordinem librae persecutus sum, non alienum mihi
videtur, etiam singula subicere et ostendere quanta sit copia quae publicis
privatisque non solum usibus et auxiliis verum etiam voluptatibus sufficit,
et per quot castella quibusque regionibus diducatur, quantum extra urbem,
quantum in urbe, et ex eo quantum lacibus, quantum muneribus, quantum
operibus publicis, quantum nomine Caesaris, quantum privatis usibus erogetur.
Sed rationis existimo, priusquam nomina quinariarum centenariarumque et
ceterorum modulorum, per quos mensura constituta est, proferamus, et
indicare quae sit eorum origo, quae vires et quid quaeque appellatio
significet, propositaque regula, ad quam ratio eorum et initium computatur,
ostendere qua ratione discrepantia invenerim et quam emendandi viam sim
secutus.
24.
Aquarum moduli aut ad digitorum aut aut unicarum mensuram instituti sunt.
Digiti in Campania et in plerisque Italiae locis, unciae in pApula cita hunc
observatur. Est autem digitus, ut convenit, sextadecima pars pedis, uncia
duodecima. Quemadmodum autem inter unciam et digitum diversitas, ita et
ipsius digiti non simplex observatio est. Alius vocatur quadratus, alius
rotundus. Quadratus tribus quartisdecumis suis rotundo maior, rotundus
tribus undecumis suis quadrato minor est, scilicet quia anguli deteruntur.
25.
Postea modulus nec ab uncia nec ab alterutro digitorum originem accipiens
inductus, ut quidam putant, ab Agrippa, ut alii, a plumbariis per Vitruvium
architectum in usum urbis exclusis prioribus venit, appellatus quinariae
nomine. Qui autem Agrippam auctorem faciunt, dicunt, quod quinque antiqui
moduli exiles et velut puncta, quibus olim aqua cum exigua esset
dividebatur, in unam fistulam coacti sint; qui Vitruvium et plumbarios, ab
eo quod plumbea lammina plana quinque digitorum latitudinem habens
circumacta in rotundum hunc fistulae modulum efficiat. Sed hoc incertum est,
quoniam cum circumagitur, sicut interiore parte adtrahitur, ita per illam,
quae foras spectat, extenditur. Maxime probabile est, quinariam dictam a
diametro quinque quadrantum, quae ratio in sequentibus quoque modulis usque
ad vicenariam durat, diametro per singulos adiectione singulorum quadrantum
crescente: ut in senaria, quae sex quadrantes in diametro habet, et
septenaria, quae septem, et deinceps simili incremento usque ad vicenariam.
26.
Omnis autem modulus colligitur aut diametro aut perimetro aut areae mensura,
ex quibus et capacitas apparet. Differentiam unciae, digiti quadrati et
digiti rotundi, et ipsius quinariae ut facilius dinoscamus, utendum est
substantia quinariae, qui modulus et certissimus et maxime receptus est.
Unciae ergo modulus habet diametri digitum unum et trientem digiti; capit
plus, quam quinaria, quinariae octava, hoc est sescuncia quinariae et
scripulis tribus et besse scripuli. Digitus quadratus in rotundum redactus
habet diametri digitum unum et digiti sescunciam sextulam; capit quinariae
dextantem. Digitus rotundus habet diametri digitum unum; capit quinariae
septuncem semunciam sextulam.
27.
Ceterum moduli, qui a quinaria oriuntur, duobus generibus incrementum
accipiunt. Est unum, cum ipsa multiplicatur, id est eodem lumine plures
quinariae includuntur, in quibus secundum adiectionem quinariarum amplitudo
luminis crescit. Est autem fere tum in usu, cum plures quinariae impetratae,
ne rivus saepius convulneretur, una fistula excipiuntur in castellum, ex quo
singuli suum modum recipiunt.
28.
Alterum genus est, quotiens non ad quinariarum necessitatem fistula
incrementum capit, sed ad diametri sui mensuram, secundum quod et nomen
accipit et capacitatem ampliat: ut puta quinaria, cum adiectus est ei ad
diametrum quadrans, senariam facit. Nec iam in solidum capacitatem ampliat;
capit enim quinariam unam et quincuncem sicilicum. Et deinceps eadem ratione
quadrantibus diametro adiectis, ut supra dictum est, crescunt septenaria,
octonaria usque ad vicenariam.
29.
Subsequitur illa ratio, quae constat ex numero digitorum quadratorum, qui
area, id est lumine, cuiusque moduli continentur, a quibus et nomen fistulae
accipiunt. Nam quae habet areae, id est luminis in rotundum coacti, digitos
quadratos viginti quinque, vicenum quinum appellatur: similiter tricenaria
et deinceps pari incremento quinorum digitorum quadratorum usque ad centenum
vicenum.
30. In
vicenaria fistula, quae in confinio utriusque rationis posita est, utraque
ratio paene congruit. Nam habet secundum eam computationem, quae in
antecedentibus modulis servanda est, in diametro quadrantes viginti, cum
diametri eiusdem digiti quinque sint; et secundum eorum modulorum rationem,
qui sequuntur, aream habet digitorum quadratorum exiguo minus viginti.
31.
Ratio fistularum quinariarum usque ad centenum vicenum per omnes modulos ita
se habet, ut ostendimus, et omni genere inita constat sibi. Convenit et cum
is modulis, qui in commentariis invictissimi et piissimi principis positi et
confirmati sunt. Sive itaque ratio sive auctoritas sequenda est, utroque
commentariorum moduli praevalent. Sed aquarii cum manifestae rationi in
pluribus consentiant, in quattuor modulis novaverunt, duodenaria et
vicenaria et centenaria et centenum vicenum.
32. Et
duodenariae quidem nec magnus error nec usus frequens est. Cuius diametro
adiecerunt digiti semunciam sicilicum, capacitati quinariae quadrantem. In
reliquis autem tribus modulis plus deprenditur. Vicenariam exiguiorem
faciunt diametro digiti semisse et semuncia, capacitate quinariis tribus et
quadrante et semuncia, quo modulo plerumque erogatur. Centenaria autem et
centenum vicenum, quibus adsidue accipiunt, non minuuntur sed augentur.
Diametro enim centenariae adiciunt digiti bessem et semunciam, capacitati
quinarias decem semissem semunciam. Centenum vicenum diametro adiciunt
digitos tres septuncem semunciam sicilicum, capacitati quinarias sexaginta
sex sextantem.
33. Ita
dum aut vicenariae, qua subinde erogant, detrahunt aut centenariae et
centenum vicenum adiciunt, quibus semper accipiunt, intercipiuntur in
centenaria quinariae viginti septem, in centenum vicenum quinariae octoginta
sex. Quod cum ratione approbetur, re quoque ipsa manifestum est. Nam et
vicenaria, quam Caesar pro quinariis sedecim assignat, non plus erogant quam
tredecim, et ex centenaria, quam ampliaverunt eque centenum vicenum certum
est illos non erogare nisi ad artiorem numerum, quia Caesar secundum suos
commentarios, cum ex quaque centenaria explevit quinarias octoginta unam
semissem, item ex centenum vicenum quinarias nonaginta octo, tamquam
exhausto modulo desinit distribuere.
34. In
summa moduli sunt XX quinque. Omnes consentiunt et rationi et commenatriis,
exceptis his quattuor, quos aquarii novaverunt. Omnia autem quae mensura
continentur, certa et immobilia congruere sibi debent; ita enim universitati
ratio constabit. Et quemadmodum verbi gratia sextarii ratio ad cyathos,
modii vero et ad sextarios et ad cyathos respondet; ita et quinariarum
multiplicatio in amplioribus modulis servare consequentiae suae regulam
debet. Alioqui cum in erogatorio modulo minus invenitur, in acceptorio plus,
apparet non errorem esse sed fraudem.
35.
Meminerimus omnem aquam, quotiens ex altiore loco venit et intra breve
spatium in castellum cadit, non tantum respondere modulo suo sed etiam
exuberare; quotiens vero ex humiliore, id est minore pressura, longius
ducitur, segnitia ductus modum quoque deperdere; et ideo secundum hanc
rationem aut onerandam esse erogatione aut relevandam.
36. Sed
et calicis positio habet momentum. In rectum et ad libram conlocatus modum
servat, ad cursum aquae oppositus et devexus amplius rapit, ad latus
praetereuntis aquae conversus et supinus, id est ad haustum pronior,
segniter et exiguum sumit. Est autem calix modulus aeneus, qui rivo vel
castello induitur; huic fistulae applicantur. Longitudo eius habere debet
digitos non minus duodecim, lumen capacitatem quanta imperata fuerit.
Excogitatus videtur, quoniam rigor aeris difficilior ad flexum non temere
potest laxari vel coartari.
37.
Formulas modulorum qui sunt omnes viginti et quinque subieci, quamvis in usu
quindecim tantum frequentes sint, derectas ad rationem de qua locuti sumus,
emendatis quattuor, quos aquarii novaverant. Secundum quod et fistulae
omnes, quae opus facient, derigi debent aut, si haec fistulae manebunt, ad
quinarias quot capient computari. Qui non sint in usu moduli, in ipsis est
adnotatum.
38.
Uncia habet diametri digitum unum et trientem digiti; capit plus quam
quinaria, quinariae sescuncia et scripulis tribus et besse scripuli. Digitus
quadratus in latitudine et longitudine aequalis est. Digitus quadratus in
rotundum redactus habet diametri digitum unum et digiti sescunciam sextulam,
capit quinariae dextantem. Digitus rotundus habet diametri digitum unum,
capit quinariae septuncem et semiunciam sextulam.
39.
Fistula quinaria: diametri digitum unum = Ò , perimetri digitos tres S = =
Ò ' III, capit quinariam unam.
40.
Fistula senaria: diametri digitum unum semis, perimetri digitos IIII S = £ '
II, capit quinariam I = = Ò ' VII.
41.
Fistula septenaria: diametri digitum I S = Ò , perimetri digitos V S, capit
quinariam I S = = Ò £ ; in usu non est.
42.
Fistula octonaria: diametri digitos duos, perimetri digitos sex = Ò ' X,
capit quinarias II S £ ' quinque.
43.
Fistula denaria: diametri digitos duos et semis, perimetri digitos septem S
= = ' VII, capit quinarias IIII.
44.
Fistula duodenaria: diametri digitos III, perimetri digitos VIIII = = Ò '
III, capit quinarias quinque S = Ò ' III; in usu non est. Apud aquarios
habebat diametri digitos III £ ' VI, capacitatis quinarias sex.
45.
Fistula quinum denum: diametri digitos III S = Ò , perimetri digitos XI S =
Ò ' X, capit quinarias novem.
46.
Fistula vicenaria: diametri digitos quinque, perimetri digitos XV S = = '
VI, capit quinarias sedecim. Apud aquarios habebat diametri digitos IIII S,
capacitatis quinarias duodecim S = = Ò £.
47.
Fistula vicenum quinum: diametri digitos quinque S · Ò £ ' V, perimetri
digitos decem et septem S = £ ' VII, capit quinarias XX = = ' VIIII; in
usu non est.
48.
Fistula tricenaria: diametri digitos sex = ' III, perimetri digitos decem
et novem = = Ò , capit quinarias viginti quattuor = = Ò ' quinque.
49.
Fistula tricenum quinum: diametri digitos sex S = ' II, perimetri digitos
XX S = = Ò £ V, capit quinarias XXVIII S ' III; in usu non est.
50.
Fistula quadragenaria: diametri digitos septem Ò £ ' III, perimetri
digitos XXII = = Ò , capit quinarias XXXII S Ò .
51.
Fistula quadragenum quinum: diametri digitos septem S £ ' octo, perimetri
digitos XXIII S = Ò ' X, capit quinarias XXXVI S = £ ' octo; in usu non
est.
52.
Fistula quinquagenaria: diametri digitos septem S = = Ò £ ' quinque,
perimetri digitos XXV £ ' VII, capit quinarias XL S = £ ' V.
53.
Fistula quinquagenum quinum: diametri digitos octo = = ' decem, perimetri
digitos XXVI = Ò £ , capit quinarias XLIIII S = Ò £ ' II; in usu non est.
54.
Fistula sexagenaria: diametri digitos VIII S = £ ' novem, perimetri
digitos XXVII = = Ò £, capit quinarias XL octo S = = ' XI.
55.
Fistula sexagenum quinum: diametri digitos novem Ò ' III, perimetri digitos
XX octo S Ò, capit quinarias quinquaginta duas S = = £ ' octo; in usu non
est.
56.
Fistula septuagenaria: diametri digitos novem = = Ò ' sex, perimetri
digitos XXIX S = , capit quinarias LVII ' V.
57.
Fistula septuagenum quinum: diametri digitos novem S = Ò ' sex, perimetri
digitos XXX S = ' VIII, capit quinarias LXI Ò ' II; in usu non est.
58.
Fistula octogenaria: diametri digitos decem Ò ' II, perimetri digitos XXXI
S = £ , capit quinarias LXV =.
59.
Fistula octogenum quinum: diametri digitos decem = = £ ' septem, perimetri
digitos XXXII S = ' IIII, capit quinarias LXVIIII = £ ; in usu non est.
60.
Fistula nonagenaria: diametri digitos decem S = ' X, perimetri digitos
triginta tres S Ò £ ' X, capit quinarias septuaginta tres = = £ ' V.
61.
Fistula nonagenum quinum: diametri digitos X S = = Ò £ ' VIIII, perimetri
digitos XXXIIII S £, capit quinarias LXXVII = = £ ' II; in usu non est.
62.
Fistula centenaria: diametri digitos XI = Ò ' VIIII, perimetri digitos
XXXV = = Ò £ , capit quinarias octoginta unam = = £ ' X. Apud aquarios
habebat diametri digitos XII, capacitatis quinarias nonaginta II.
63.
Fistula centenum vicenum: diametri digitos duodecim = = ' VII, perimetri
digitos XXXVIII S = = , capit quinarias LXXXXVII S = Ò . Apud aquarios
habebat diametri digitos XVI, capacitatis quinarias centum sexaginta tres S
= = Ò , qui modus duarum centenariarum est.

DE
AQUAEDUCTU URBIS ROMAE
LIBER
SECUNDUS

Vue du Pont du Gard (Aqueduc de Nîmes) © Muse Baroque, 2007
***
64.
Persecutus ea quae de modulis dici fuit necessarium, nunc ponam, quem modum
quaeque aqua, ut principum commentariis comprehensum est, usque ad nostram
curam habere visa sit quantumque erogaverit; deinde quem ipsi scrupulosa
inquisitione praeeunte providentia optimi diligentissimi Nervae principis
invenerimus. Fuerunt ergo in commentariis in universo quinariarum decem duo
milia septingentae quinquaginta quinque, in erogatione decem quattuor milia
decem et octo: plus in distributione quam in accepto computabatur quinariis
mille ducentis sexaginta tribus. Huius rei admiratio, cum praecipuum officii
opus in exploranda fide aquarum atque copia crederem, non mediocriter me
convertit ad scrutandum, quemadmodum amplius erogaretur, quam in patrimonio,
ut ita dicam, esset. Ante omnia itaque capita ductuum metiri adgressus sum,
sed longe, id est circiter quinariarum decem milibus, ampliorem quam in
commentariis modum inveni, ut per singulas demonstrabo.
65.
Appiae in commentariis adscriptus est modus quinariarum octingentarum
quadraginta unius. Cuius aquae ad caput inveniri mensura non potuit, quoniam
ex duobus rivis constat. Ad Gemellos tamen, qui locus est infra Spem Veterem,
ubi iungitur cum ramo Augustae, inveni altitudinem aquae pedum quinque,
latitudinem pedis unius dodrantis; fiunt areae pedes octo dodrans,
centenariae viginti duae et quadragenaria, quae efficiunt quinarias mille
octingentas viginti quinque; amplius quam commentarii habent quinariis
nongentis octoginta quattuor. Erogabat quinarias septingentas quattuor;
minus quam in commentariis adscribitur quinariis centum triginta septem, et
adhuc minus quam ad Gemellos mensura respondet quinariis mille centum
viginti una. Intercidit tamen aliquantum e ductus vitio, qui cum sit
depressior, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo apparet quod in
plerisque urbis partibus probata aqua observatur, quae ex ea manat. Sed et
quasdam fistulas intra urbem inlicitas deprehendimus. Extra urbem autem
propter pressuram librae, cum sit infra terram ad caput pedibus quinquaginta,
nullam accipit iniuriam.
66.
Anioni Veteri adscriptus est in commentariis modus quinariarum mille
quingentarum quadraginta unius. Ad caput inveni quattuor milia trecentas
nonaginta octo praeter eum modum qui in proprium ductum Tiburtium derivatur,
amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus octingentis
quinquaginta septem. Erogabantur antequam ad piscinam veniret quinariae
ducentae sexaginta duae. Modus in piscina, qui per mensuras positas initur,
efficit quinariarum duo milia trecentas sexaginta duas. Intercidebant ergo
inter caput et piscinam quinariae mille septingentae septuaginta quattuor.
Erogabat post piscinam quinarias mille trecentas quadraginta octo; amplius
quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis
sexaginta novem; minus quam recipi in ductum post piscinam posuimus
quinariis mille decem quattuor. Summa quae inter caput et piscinam et post
piscinam intercidebat quinariae duo milia septingentae octoginta octo, quod
errore mensurae fieri suspicarer, nisi invenissem ubi averterentur.
67.
Marciae in commentariis adscriptus est modus quinariarum duum milium centum
sexaginta duarum. Ad caput mensus inveni quinarias quattuor milia sexcentas
nonaginta, amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus
quingentis viginti octo. Erogabantur antequam ad piscinam perveniret
quinariae nonaginta quinque, et dabantur in adiutorium Tepulae quinariae
nonaginta duae, item in Anionem quinariae centum sexaginta quattuor. Summa
quae erogabatur ante piscinam quinariae trecentae quinquaginta una. Modus
qui in piscina mensuris positis initur cum eo quod circa piscinam ductum
eodem canali in arcus excipitur, efficit quinarias duo milia nongentas
quadraginta quattuor. Summa quae aut erogatur ante piscinam aut in arcus
recipitur quinariarum tria milia ducentae nonaginta quinque; amplius quam in
conceptis commentariorum positum est quinariis mille centum triginta tribus,
minus, quam mensurae ad caput actae efficiunt quinariis mille trecentis
nonaginta quinque. Erogabat post piscinam quinarias mille octingentas
quadraginta; minus quam in commentariis conceptionis modum significari
diximus quinariis ducentis viginti septem, minus quam ex piscina in arcus
recipiuntur quinariis mille centum quattuor. Summa utraque quae intercidebat
aut inter caput et piscinam aut post piscinam quinariarum duo milia ID, quas
sicut in ceteris pluribus locis intercipi deprehendimus. Non enim eas
cessare manifestum est et ex hoc quod ad caput praeter eam mensuram, quam
comprehendisse nos capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius trecentae
quinariae.
68.
Tepulae in commentariis adscriptus est modus quinariarum quadringentarum.
Huius aquae fontes nulli sunt; venis quibusdam constabat, quae interceptae
sunt in Iulia. Caput ergo eius observandum est a piscina Iuliae. Ex ea enim
primum accipit quinarias centum nonaginta, deinde statim ex Marcia quinarias
nonaginta duas, praeterea ex Anione Novo ad hortos Epaphroditianos quinarias
centum sexaginta tres. Fiunt omnes quinariae quadringentae quadraginta
quinque, amplius quam in commentariis quadraginta quinque, quae in
erogatione comparent.
69.
Iuliae in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum
quadraginta novem. Ad caput mensura iniri non potuit, quoniam ex pluribus
adquisitionibus constat, sed ad sextum ab urbe miliarium universa in
piscinam recipitur, ubi modus eius manifestis mensuris efficit quinarias
mille ducentas sex, amplius quam in commentariis quinariis quingentis
quinquaginta septem. Praeterea accipit prope urbem post hortos Pallantianos
ex Claudia quinarias centum sexaginta duas. Est omne Iuliae in acceptis
quinariae mille trecentae sexaginta octo. Ex eo dat in Tepulam quinarias
centum nonaginta, erogat suo nomine octingentas tres. Fiunt quas erogat
quinariae nongentae nonaginta tres; amplius quam in commentariis habet
quinariis trecentis quadraginta quattuor; minus quam in piscina habere
posuimus ducentis decem tribus, quas ipsas apud eos, qui sine beneficiis
principis usurpabant, deprehendimus.
70.
Virgini in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum
quinquaginta duarum. Huius mensuram ad caput invenire non potui, quoniam ex
pluribus adquisitionibus constat et lenior rivum intrat. Prope urbem tamen
ad miliarium septimum in agro qui nunc est Ceionii Commodi, ubi velociorem
cursum habet, mensuram egi quae efficit quinariarum duo milia quingentas
quattuor, amplius quam in commentariis quinariis mille octingentis
quinquaginta duabus. Approbatio nostra expeditissima est; erogat enim omnes
quas mensura deprendimus, id est duo milia quingentas quattuor.
71.
Alsietinae conceptionis modus nec in commentariis adscriptus est nec in re
praesenti certus inveniri potuit, cum ex lacu Alsietino et deinde circa
Careias ex Sabatino quantum aquarii temperaverunt. Alsietina erogat
quinarias trecentas nonaginta duas.
72.
Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est. In commentariis
habet non plus quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta quinque,
cum ad caput invenerim quinariarum quattuor milia sexcentas septem; amplius
quam in commentariis mille septingentis quinquaginta duabus. Adeo autem
nostra certior est mensura, ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina, ubi
indubitatae mensurae sunt, inveniamus quinarias tria milia trecentas decem
duas; plus quam in commentariis quadringentis quinquaginta septem, quamvis
et ex beneficiis ante piscinam eroget et plurimum subtrahi deprehenderimus
ideoque minus inveniatur, quam re vera esse debeat, quinariis mille ducentis
nonaginta quinque. Et circa erogationem autem fraus apparet, quae neque ad
commentariorum fidem neque ad eas quas ad caput egimus mensuras, neque ad
illas saltem ad piscinam post tot iniurias sunt, convenit. Solae enim
quinariae mille septingentae quinquaginta erogantur; minus quam
commentariorum ratio dat quinariis mille centum quinque; minus autem quam
mensurae ad caput factae demonstraverunt quinariis duobus milibus
octingentis quinquaginta septem; minus etiam quam in piscina invenitur
quinariis mille quingentis sexaginta duabus. Ideoque cum sincera in urbem
proprio rivo perveniret, in urbe miscebatur cum Anione novo, ut confusione
facta et conceptio earum et erogatio esset obscurior. Quod si qui forte me
adquisitionum mensuris blandiri putant, admonendi sunt adeo Curtium et
Caeruleum fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui suo
quinarias quas significavi quattuor milia sexcentas septem, ut praeterea
mille sexcentae effundantur. Nec eo infitias quin ea quae superfluunt non
sint proprie horum fontium; capiuntur enim ex Augusta, quae inventa in
Marciae supplementum, dum illa non indiget, adicitur fontibus Claudiae,
quamvis ne huius quidem ductus omnem aquam recipiat.
73.
Anio Novus in commentariis habere ponebatur quinarias tria milia ducentas
sexaginta tres. Mensus ad caput repperi quinarias quattuor milia
septingentas triginta octo, amplius quam in conceptis commentariorum est,
quinariis mille quadringentis septuaginta quinque. Quarum adquisitionem non
avide me amplecti quo alio modo manifestius probem, quam quod in erogatione
ipsorum commentariorum maior pars earum continetur? Erogantur enim
quinariarum quattuor milia ducentae, cum alioquin in eisdem commentariis
inveniatur conceptio non amplius quam trium milium ducentarum sexaginta
trium. Praeterea intercipi non tantum quingentas XXXVIII, quae inter
mensuras nostras et erogationem intersunt, sed longe ampliorem modum
deprendi. Ex quo apparet etiam exuberare comprehensam a nobis mensuram.
Cuius rei ratio est, quod vis aquae rapacior, ut ex largo et celeri flumine
excepta, velocitate ipsa ampliat modum.
74. Non
dubito aliquos adnotaturos, quod longe maior copia actis mensuris inventa
sit, quam erat in commentariis principum. Cuius rei causa est error eorum,
qui ab initio parum diligenter uniuscuiusque aquae fecerunt aestimationem.
Ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a veritate eos recessisse
credam, obstat quod ipse actis mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque
copiam, quae supra scripta est, tota deinceps aestate durantem exploravi.
Quaecumque tamen est causa quae praecedit, illud utique detegitur, decem
milia quinariarum intercidisse, dum beneficia sua principes secundum modum
in commentariis adscriptum temperant.
75.
Sequens diversitas est quod alius modus concipitur ad capita, alius nec
exiguo minor in piscinis, minimus deinde distributione continetur. Cuius rei
causa est fraus aquariorum, quos aquas ex ductibus publicis in privatorum
usus derivare deprehendimus. Sed et plerique possessorum, e quorum agris
aqua circumducitur, formas rivorum perforant, unde fit ut ductus publici
hominibus privatis vel ad hortorum usus itinera suspendant.
76. Ac
de vitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt, quam a Caelio Rufo
dicta sunt in ea contione, cui titulus est "De Aquis", quae nunc nos omnia
simili licentia usurpata utinam non per offensas probaremus; inriguos agros,
tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus
instructas invenimus. Nam quod falsis titulis aliae pro aliis aquae
erogabantur, etiam sunt leviora ceteris vitia. Inter ea tamen quae
emendationem videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa montem
Caelium et Aventinum accidit. Qui colles, priusquam Claudia perduceretur,
utebantur Marcia et Iulia. Sed postquam Nero imperator Claudiam opere
arcuato ad Spem exceptam usque ad templum Divi Claudii perduxit, ut inde
distribueretur, priores non ampliatae sed omissae sunt; nulla enim castella
adiecit, sed isdem usus est, quorum quamvis mutata aqua vetus appellatio
mansit.
77.
Satis iam de modo cuiusque et velut nova quadam adquisitione aquarum et
fraudibus et vitiis quae circa ea erant dictum est. Superest ut erogationem,
quam confertam et, ut sic dicam, in massa invenimus, immo etiam falsis
nominibus positam, per nomina aquarum, uti quaeque se habet, et per regiones
urbis digeramus. Cuius comprensionem scio non ieiunam tantum sed etiam
perplexam videri posse, ponemus tamen quam brevissime, ne quid velut
formulae officii desit. Eis quibus sufficiet cognovisse summa, licebit
transire leviora.
78. Fit
ergo distributio quinariarum quattuordecim milium decem et octo, ita ut
quinariae DCCLXXI, quae ex quibusdam aquis in adiutorium aliarum dantur et
bis in speciem erogationis cadunt, semel in computationem veniant. Ex his
dividuntur extra urbem quinariae quattuor milia sexaginta tres: ex quibus
nomine Caesaris quinariae mille septingentae decem et octo, privatis
quinariae § § CCCXXXXV. Reliquae intra urbem VIIII milia nongentae
quinquaginta quinque distribuebantur in castella ducenta quadraginta septem:
ex quibus erogabantur sub nomine Caesaris quinariae mille septingentae
septem semis, privatis quinariae tria milia octingentae quadraginta septem,
usibus publicis quinariae quattuor milia quadringentae una: ex eo castris
ducentinarie quinariae ducentae septuaginta novem, operibus publicis
septuaginta quinque quinariae § § CCCI, muneribus triginta novem quinariae
CCCLXXXVI, lacibus quingentis nonaginta uni quinariae § trecentae triginta
quinque. Sed et haec ipsa dispensatio per nomina aquarum et regiones urbis
partienda est.
79. Ex
quinariis ergo quattuordecim milibus decem et octo, quam summam
erogationibus omnium aquarum seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem
quinariae tantummodo quinque, quoniam humilior turetia metitoribus. Reliquae
quinariae sescentae nonaginta novem intra urbem dividebantur per regiones
secundam IIX VIIII XI XII XIII XIV in castella viginti: ex quibus nomine
Caesaris quinariae centum quinquaginta una, privatis quinariae centum
nonaginta quattuor, usibus publicis quinariae trecentae quinquaginta
quattuor: ex eo castris I quinariae quattuor, operibus publicis
quattuordecim quinariae centum viginti tres, muneri uni quinariae duae,
lacibus nonaginta duobus quinariae ducentae viginti sex.
80.
Anionis Veteris erogabantur extra urbem nomine Caesaris quinariae centum
sexaginta novem, privatis quinariae CCCCIIII. Reliquae quinariae mille
quingentae octo semis intra urbem dividebantur per regiones primam III IIII
V VI VII VIII VIIII XII XIIII in castella triginta quinque: ex quibus nomine
Caesaris quinariae sexaginta VI S, privatis quinariae CCCCXC, usibus
publicis quinariae quingentae tres: ex eo castris unis quinariae
quinquaginta, operibus publicis XIX quinariae centum nonaginta sex,
muneribus novem quinariae octoginta octo, lacibus nonaginta quattuor
quinariae octoginta decem et octo.
81.
Marciae erogabantur extra urbem nomine Caesaris quinariae CCLXI S. Reliquae
quinariae mille quadringenta septuaginta duae intra urbem dividebantur per
regiones primam tertiam quartam V VI VII VIII VIIII X XIIII in castella
quinquaginta unum: ex quibus nomine Caesaris quinariae CXVI, privatis
quinariae quingentae quadraginta tres, usibus publicis quinariae
CCCCXXXVIIII: ex eo castris IIII quinariae XLIIS, operibus publicis
quindecim quinariae XLI, muneribus XII quinariae CIIII, lacibus CXIII
quinariae CCLVI.
82.
Tepulae erogabantur extra urbem nomine Caesaris quinariae LVIII, privatis
quinariae quinquaginta sex. Reliquae quinariae CCCXXXI intra urbem
dividebantur per regiones quartam V VI VII in castella XIIII: ex quibus
nomine Caesaris quinariae XXXIIII, privatis quinariae CCXXXVII, usibus
publicis quinariae quinquaginta: ex eo castris I quinariae duodecim,
operibus publicis III quinariae septem, lacibbus XIII quinariae XXXII.
83.
Iuliae fluebant extra urbem nomine Caesaris quinariae LXXX quinque, privatis
quinariae CXXI. Reliquae quinariae quingentae quadraginta octo intra urbem
dividebantur per regiones secundam III V VI VIII X XII in castella decem et
septem: ex quibus nomine Caesaris quinariae decem et octo, privatis
quinariae, CXCVI, usibus publicis quinariae CCCLXXXIII: ex eo castris octo
usibus publicis quinariae sexaginta novem, operibus publicis quinariae
CXXCI, muneribus III quinariae sexaginta septem, lacibus viginti octo
quinariae sexaginta quinque.
84.
Virginis nomine exibant extra urbem quinariae ducentae. Reliquae quinariae
duo milia trecentae quattuor intra urbem dividebantur per regiones septimam
nonam quartamdecimam in castella decem et octo: ex quibus nomine Caesaris
quinariae quingentae novem, privatis quinariae CCCXXXVIII, usibus publicis
§ centum sexaginta septem: ex eo muneribus II quinariae XXVI, lacibus
viginti quinque quinariae quinquaginta una, operibus publicis sedecim
quinariae § CCCLXXX, in quibus per se Euripo, cui ipsa nomen dedit,
quinariae CCCCLX.
85.
Alsietinae quinariae trecentae nonaginta duae. Haec tota extra urbem
consumitur, nomine Caesaris quinariae ducentae quinquaginta quattuor,
privatis quinariae centum triginta octo.
86.
Claudia et Anio Novus extra urbem proprio quaeque rivo erogabantur, intra
urbem confundebantur. Et Claudia quidem extra urbem dabat nomine Caesaris
quinarias CC XI VI, privatis quinarias CCCCXXX novem; Anio Novus nomine
Caesaris quinarias septingentas viginti octo. Reliquae utriusque quinariae
tria milia quadringentae nonaginta octo intra urbem dividebantur per
regiones urbis XIIII in castella nonaginta duo; ex quibus nomine Caesaris
quinariae octingentae XV V, privatis quinariae § sexaginta septem, usibus
publicis quinariae § XIV: ex eo castris novem quinariae centum quadraginta
novem, operibus publicis decem et octo quinariae CCCLXXIIII, muneribus XII
quinariae centum septem, lacibus CC viginti sex quinariae CCCCXXCII.
87.
Haec copia aquarum ad Nervam imperatorem usque computata ad hunc modum
discribebatur. Nunc providentia diligentissimi principis quicquid aut
fraudibus aquariorum intercipiebatur aut inertia pervertebatur, quasi nova
inventione fontium accrevit. Ac prope duplicata ubertas est et tam sedula
deinde partitione distributa, ut regionibus quibus singulae serviebant aquae
plures darentur, tamquam Caelio et Aventino in quos sola Claudia per arcus
Neronianos ducebatur, quo fiebat ut quotiens refectio aliqua intervenisset,
celeberrimi colles sitirent. Quibus nunc plures aquae et in primis Marcia
reddita amplo opere a Spe in Aventinum usque perducitur. Atque etiam omni
parte urbis lacus tam novi quam veteres plerique binos salientes diversarum
aquarum acceperunt, ut si casus alterutram impedisset, altera sufficiente
non destitueretur usus.
88.
Sentit hanc curam imperatoris piissimi Nervae principis sui regina et domina
orbis in dies et magis sentiet salubritas eiusdem aucto castellorum, operum,
munerum et lacuum numero. Nec minus ad privatos commodum ex incremento
beneficiorum eius diffunditur; illi quoque qui timidi inlicitam aquam
ducebant, securi nunc ex beneficiis fruuntur. Ne pereuntes quidem aquae
otiosae sunt: alia munditiarum facies, purior spiritus, et causae gravioris
caeli quibus apud veteres urbis infamis aer fuit, sunt remotae. Non
praeterit me, deberi operi novae erogationis ordinationem; sed haec cum
incremento adiunxerimus; intellegi oportet, non esse ea ponenda nisi
consummata fuerint.
89.
Quid quod nec hoc diligentiae principis, quam exactissimum civibus suis
praestat, sufficit, parum praesidii usibus ac voluptatibus nostris
contulisse sese credentis, quod tantam copiam adiecit, nisi eam ipsam
sinceriorem iucundioremque faciat? Operae pretium est ire per singula, per
quae ille occurrendo vitiis quarundam universis adiecit utilitatem. Etenim
quando civitas nostra, cum vel exigui imbres supervenerant, non turbulentas
limosasque aquas habuit? Nec quia haec universis ab origine natura est, aut
quia istud incommodum sentire debeant quae capiuntur ex fontibus, in primis
Marcia et Claudia ac reliquae, quarum splendor a capite integer nihil aut
minimum pluvia inquinatur, si putea exstructa et obtecta sint.
90.
Duae Anienses minus permanent limpidae, nam sumuntur ex flumine ac saepe
etiam sereno turbantur, quoniam Anio quamvis purissimo defluens lacu
mollibus tamen cedentibus ripis aufert aliquid quo turbetur, priusquam
deveniat in rivos. Quod incommodum non solum hibernis ac vernis, sed etiam
aestivis imbribus sentit, quo tempore gratior aquarum sinceritas exigitur.
91. Et
alter quidem ex his, id est Anio Vetus, cum plerisque libra sit inferior,
incommodum intra se tenet. Novus autem Anio vitiabat ceteras, nam cum
editissimus veniat et in primis abundans, defectioni aliarum succurrit.
Imperitia vero aquariorum deducentium in alienos eum specus frequentius,
quam explemento opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime
Claudiam, quae per multa milia passuum proprio ducta rivo, Romae demum cum
Anione permixta in hoc tempus perdebat proprietatem. Adeoque obvenientibus
non succurrebatur, ut pleraeque accerserentur per imprudentiam non uti
dignum erat aquas partientium. Marciam ipsam splendore et frigore
gratissimam balneis ac fullonibus et relatu quoque foedis ministeriis
deprehendimus servientem.
92.
Omnes ergo discerni placuit, tum singulas ita ordinari ut in primis Marcia
potui tota serviret et deinceps reliquae secundum suam quaeque qualitatem
aptis usibus assignarentur sic ut anio Vetus pluribus ex causis (quo
inferior excipitur minus salubris) in hortorum rigationem atque in ipsius
urbis sordidiora exiret ministeria.
93. Nec
satis fuit principi nostro ceterarum restituisse copiam et gratiam; Anionis
quoque Novi vitia excludi posse vidit. Omisso enim flumine repeti ex lacu
qui est super villam Neronianam Sublacensem, ubi limpidissimus est, iussit.
Nam cum oriatur Anio supra Trebam Augustam, seu quia per saxosos montes
decurrit, paucis circa ipsum oppidum obiacentibus cultis, seu quia lacuum
altitudine in quos excipitur velut defaecatur, imminentium quoque nemorum
opacitate inumbratus, frigidissimus simul ac splendidissimus eo pervenit.
Haec tam felix proprietas aquae omnibus dotibus aequatura Marciam, copia
vero superatura, veniet in locum deformis illius ac turbidae, novum auctorem
imperatorem Caesarem Nervam Traianum Augustum praescribente titulo.
94.
Sequitur ut indicemus quod ius ducendae tuendaeque sit aquae, quorum alterum
ad cohibendos intra modum impetrati beneficii privatos, alterum ad ipsorum
ductuum pertinet tutelam. In quibus dum altius repeto leges de singulis
aquis latas, quaedam apud veteres aliter observata inveni. Apud quos omnis
aqua in usus publicos erogabatur et cautum ita fuit: "Ne quis privatus aliam
aquam ducat, quam quae ex lacu humum accidit" ( haec enim sunt verba legis )
id est quae ex lacu abundavit; eam nos caducam vocamus. Et haec ipsa non in
alium usum quam in balnearum aut fullonicarum dabatur, eratque vectigalis,
statuta mercede quae in publicum penderetur. Aliquid et in domos principum
civitatis dabatur, concedentibus reliquis.
95. Ad
quem autem magistratum ius dandae vendendaeve aquae pertinuerit, in eis
ipsis legibus variatur. Interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus
permissum invenio; sed apparet, quotiens in re publica censores erant, ab
illis potissimum petitum, cum ei non erant, aedilium eam potestatem fuisse.
Ex quo manifestum est quanto potior cura maioribus communium utilitatium
quam privatarum voluptatium fuerit, cum etiam ea aqua quam privati ducebant
ad usum publicum pertineret.
96.
Tutelam autem singularum aquarum locari solitam invenio positamque
redemptoribus necessitatem certum numerum circa ductus extra urbem, certum
in urbe servorum opificum habendi, et quidem ita ut nomina quoque eorum,
quos habituri essent in ministerio per quasque regiones, in tabulas publicas
deferrent; eorumque operum probandorum curam fuisse penes censores aliquando
et aediles, interdum etiam quaestoribus eam provinciam obvenisse, ut apparet
ex S. C. quod factum est C. Licinio et Q. Fabio cos.
97.
Quanto opere autem curae fuerit ne quis violare ductus aquamve non concessam
derivare auderet, cum ex multis apparere potest, tum et ex hoc quod Circus
Maximus ne diebus quidem ludorum circensium nisi aedilium aut censorum
permissu inrigabatur, quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit
sub Augusto, apud Ateium Capitonem legimus. Agri vero, qui aqua publica
contra legem essent inrigati, publicabantur. Mancipi etiam si clam eo quem
adversus legem fecisset, multa dicebatur. In eisdem legibus adiectum est
ita: "Ne quis aquam oletato dolo malo, ubi publice saliet. Si quis oletarit,
sestertiorum decem milium multa esto." Cuius rei causa aediles curules
iubebantur per vicos singulos ex eis qui in unoquoque vico habitarent
praediave haberent binos praeficere, quorum arbitratu aqua in publico
saliret.
98.
Primus M. Agrippa post aedilitatem, quam gessit consularis, operum suorum et
munerum velut perpetuus curator fuit. Qui iam copia permittente discripsit,
quid aquarum publicis operibus, quid lacibus, quid privatis daretur. Habuit
et familiam propriam aquarum, quae tueretur ductus atque castella et lacus.
Hanc Augustus hereditate ab eo sibi relictam publicavit.
99.
Post eum Q. Aelio Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. cum res usque in id
tempus quasi potestate acta certo iure eguisset, senatus consulta facta sunt
ac lex promulgata. Augustus quoque edicto complexus est, quo iure uterentur
qui ex commentariis Agrippae aquas haberent, tota re in sua beneficia
translata. Modulos etiam, de quibus dictum est, constituit et rei
continendae exercendaeque curatorem fecit Messalam Corvinum, cui adiutores
dati Postumius Sulpicius praetorius et Lucius Cominius pedarius. Insignia
eis quasi magistratibus concessa, deque eorum officio senatus consultum
factum, quod infra scriptum est.
100.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de eis qui curatores
aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent
ornandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordini, eos qui
aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent, lictores
binos et servos publicos ternos, architectos singulos et scribas, librarios,
accensos praeconesque totidem habere, quot habent ei per quos frumentum
plebei datur. Cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent, ceteris
apparitoribus eisdem praeterquam lictoribus uti. Utique quibus apparitoribus
ex hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret, eos diebus decem
proximis, quibus senatus consultum factum esset, ad aerarium deferrent;
quique ita delati essent, eis praetores aerarii mercedem cibaria, quanta
praefecti frumento dando dare deferreque solent, annua darent et
adtribuerent; eisque eas pecunias sine fraude sua capere liceret. Utique
tabulas, chartas ceteraque quae eius curationis causa opus essent eis
curatoribus Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo alterve, si eis videbitur,
adhibitis praetoribus qui aerario praesint, praebenda locent.
101.
"Itemque cum viarum curatores frumentique parte quarta anni publico
fungantur ministerio, ut curatores aquarum iudiciis vacent privatis
publicisque." Apparitores et ministeria, quamvis perseveret adhuc aerarium
in eos erogare, tamen esse curatorum videntur desisse inertia ac segnitia
non agentium officium. Egressis autem urbem dumtaxat agendae rei causa
senatus praesto esse lictores iusserat. Nobis circumeuntibus rivos fides
nostra et auctoritas a principe data pro lictoribus erit.
102.
Cum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est alienum subiungere qui
post Messalam huic officio ad nos usque praefuerint. Messalae successit
Planco et Silio cos. Ateius Capito. Capitoni C. Asinio Pollione C. Antistio
Vetere cos. Tarius Rufus. Tario Servio Cornelio Cethego L. Visellio Varrone
consulibus M. Cocceius Nerva, divi Nervae avus, scientia etiam iuris
inlustris. Huic successit Fabio Persico L. Vitellio cos. C. Octavius Laenas.
Laenati Aquila Iuliano et Nonio Asprenate consulibus M. Porcius Cato. Huic
successit post mensem Ser. Asinio Celere A. Nonio Quintiliano consulibus A.
Didius Gallus. Gallo Q. Veranio et Pompeio Longo cos. Cn. Domitius Afer.
Afro Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f. consulibus L. Piso.
Pisoni Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus Petronius Turpilianus.
Turpiliano Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus P. Marius. Mario Luccio
Telesino et Suetonio Paulino cos. Fonteius Agrippa. Agrippae Silio et
Galerio Trachalo cos. Albius Crispus. Crispo Vespasiano III et Cocceio Nerva
cos. Pompeius Silvanus. Silvano Domitiano II Valerio Messalino consulibus
Tampius Flavianus. Flaviano Vespasiano V Tito III consulibus Acilius Aviola.
Post quem imperatore Nerva III et Verginio Rufo III consulibus ad nos cura
translata est.
103.
Nunc quae observare curator aquarum debeat et legem senatusque consulta ad
instruendum actum pertinentia subiungam. Circa ius ducendae aquae in
privatis observanda sunt, ne quis sine litteris Caesaris, id est ne quis
aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius quam impetravit ducat. Ita
enim efficiemus ut modus, quem adquiri diximus, possit ad novos salientes et
ad nova beneficia principis pertinere. In utroque autem magna cura
multiplici opponenda fraudi est: sollicite subinde ductus extra urbem
circumeundi ad recognoscenda beneficia; idem in castellis et salientibus
publicis faciendum, ut sine intermissione diebus noctibusque aqua fluat.
Quod senatus quoque consulto facere curator iubetur, cuius haec verba sunt:
104.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de numero publicorum
salientium qui in urbe essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M.
Agrippa fecisset, Q. F. P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec minui
numerum publicorum salientium, quos nunc esse rettulerunt ei, quibus
negotium a senatu est imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque
numerum salientium publicorum. Itemque placere curatores aquarum, quos
Caesar Augustus ex senatus auctoritate nominavit, dare operam uti salientes
publici quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum populi funderent."
In hoc senatus consulto crediderim adnotandum quod senatus tam augeri quam
minui salientium publicorum numerum vetuerit. Id factum existimo, quia modus
aquarum quae eis temporibus in urbem veniebant, antequam Claudia et Anio
Novus perducerentur, maiorem erogationem capere non videbatur.
105.
Qui aquam in usus privatos deducere volet, impetrare eam debebit et a
principe epistulam ad curatorem adferre; curator deinde beneficio Caesaris
praestare maturitatem et procuratorem eiusdem officii libertum Caesaris
protinus scribere. Procuratorem autem primus Ti. Claudius videtur admovisse,
postquam Anionem Novum et Claudiam induxit. Quid contineat epistula, vilicis
quoque fieri notum debet, ne quando neglegentiam aut fraudem suam
ignorantiae colore defendant. Procurator calicem eius moduli, qui fuerit
impetratus, adhibitis libratoribus signari cogitet, diligenter intendat
mensurarum quas supra diximus modum et positionis notitiam habeat, ne sit in
arbitrio libratorum, interdum maioris luminis, interdum minoris pro gratia
personarum calicem probare. Sed nec statim ab hoc liberum subiciendi
qualemcumque plumbeam fistulam permittatur arbitrium, verum eiusdem luminis
quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut senatus consulto quod
subiectum est cavetur.
106.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. quosdam privatos ex
rivis publicis aquam ducere, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne cui privato
aquam ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ei quibus aquae
ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, animadverterentque curatores
aquarum, quibus locis intra urbem apte castella privati facere possent, ex
quibus aquam ducerent quam ex castello communi accepissent a curatoribus
aquarum. Neve cui eorum quibus aqua daretur publica ius esset, intra
quinquaginta pedes eius castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam
subicere quam quinariam." In hoc S. C. dignum adnotatione est, quod aquam
non nisi ex castello duci permittit, ne aut rivi aut fistulae publicae
frequenter lacerentur.
107.
Ius impetratae aquae neque heredem neque emptorem neque ullum novum dominum
praediorum sequitur. Balneis quae publice lavarent privilegium antiquitus
concedebatur, ut semel data aqua perpetuo maneret. Si ex veteribus senatus
consultis cognoscimus, ex quibus unum subieci; nunc omnis aquae cum
possessore instauratur beneficium.
108.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. constitui oportere,
quo iure extra intraque urbem ducerent aquas, quibus adtributae essent, Q.
D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti usque eo maneret adtributio aquarum,
exceptis quae in usum balinearum essent datae aut Augusti nomine, quoad
eidem domini possiderent id solum, in quod accepissent aquam."
109.
Cum vacare aliquae coeperunt aquae, adnuntiatur et in commentarios
redigitur, qui respiciuntur ut petitoribus ex vacuis dari possint. Has aquas
statim intercipere solebant, ut medio tempore venderent aut possessoribus
praediorum aut aliis etiam. Humanius visum est principi nostro, ne praedia
subito destituerentur, triginta dierum spatium indulgeri, intra quod ei ad
quos res pertineret *** De aqua in praedia sociorum data nihil constitutum
invenio. Perinde tamen observatur ac iure cautum, ut dum quis ex eis qui
communiter impetraverunt superesset, totus modus praediis adsignatus flueret
et tunc demum renovaretur beneficium, cum desisset quisque ex eis quibus
datum erat possidere. Impetratam aquam alio, quam in ea praedia in quae data
erit, aut ex alio castello, quam ex quo epistula principiis continebit, duci
palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur.
110.
Impetrantur autem et eae aquae quae caducae vocantur, id est quae aut ex
castellis aut ex manationibus fistularum, quod beneficium a principibus
parcissime tribui solitum. Sed fraudibus aquariorum obnoxium est, quibus
prohibendis quanta cura debeatur, ex capite mandatorum manifestum erit quod
subieci.
111.
"Caducam neminem volo ducere nisi qui meo beneficio aut priorum principum
habent. Nam necesse est ex castellis aliquam partem aquae effluere, cum hoc
pertineat non solum ad urbis nostrae salubritatem, sed etiam ad utilitatem
cloacarum abluendarum."
112.
Explicitis quae ad ordinationem aquarum privati usus pertinebant, non ab re
est quaedam ex eis, quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso
actu deprehendimus, exempli causa attingere. Ampliores quosdam calices, quam
impetrati erant, positos in plerisque castellis inveni et ex eis aliquos ne
signatos quidem. Quotiens autem signatus calix excedit legitimam mensuram,
ambitio procuratoris qui eum signavit detegitur. Cum vero ne signatus quidem
est, manifesta culpa omnium, maxime accipientis, deprehenditur, deinde
vilici. In quibusdam, cum calices legitimae mensurae signati essent, statim
amplioris moduli fistulae subiectae fuerunt, unde acciderat ut aqua non per
legitimum spatium coercita, sed per brevis angustias expressa facile
laxiorem in proximo fistulam impleret. Ideoque illud adhuc, quotiens
signatur calix, diligentiae adiciendum est, ut fistulae quoque proximae per
spatium, quod S. C. comprehensum diximus, signentur. Ita demum enim vilicus
cum scierit non aliter quam signatas conlocari debere, omni carebit
excusatione.
113.
Circa conlocandos quoque calices observari oportet ut ad lineam ordinentur
nec alterius inferior calix, alterius superior ponatur. Inferior plus
trahit; superior, quia cursus aquae ab inferiore rapitur, minus ducit. In
quorundam fistulis ne calices quidem positi fuerunt. Hae fistulae solutae
vocantur et ut aquario libuit, laxantur vel coartantur.
114.
Adhuc illa aquariorum intolerabilis fraus est: translata in novum
possessorem aqua foramen novum castello imponunt, vetus relinquunt quo
venalem extrahunt aquam. In primis ergo hoc quoque emendandum curatori
crediderim. Non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad
castelli tutelam pertinet, quod subinde et sine causa foratum vitiatur.
115.
Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant puncta. Longa ac
diversa sunt spatia, per quae fistulae tota meant urbe latentes sub silice.
Has comperi per eum qui appellabatur a punctis passim convulneratas omnibus
in transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam, quo
efficiebatur ut exiguus modus ad usus publicos perveniret. Quantum ex hoc
modo aquae surreptum sit, aestimo ex eo quod aliquantum plumbi sublatis
eiusmodi ramis redactum est.
116.
Superest tutela ductuum, de qua priusquam dicere incipiam, pauca de familia
quae huius rei causa parata est explicanda sunt. Familiae sunt duae, altera
publica, altera Caesaris. Publica est antiquior, quam ab Agrippa relictam
Augusto et ab eo publicatam diximus; habet homines circiter ducentos
quadraginta. Caesaris familiae numerus est quadringentorum sexaginta, quam
Claudius cum aquas in urbem perduceret constituit.
117.
Utraque autem familia in aliquot ministeriorum species diducitur, vilicos,
castellarios, circitores, silicarios, tectores aliosque opifices. Ex his
aliquos extra urbem esse oportet ad ea quae non sunt magnae molitionis,
maturum tamen auxilium videntur exigere. Homines in urbe circa castellorum
et munerum stationes opera quaeque urgebunt, in primis ad subitos casus, ut
ex compluribus regionibus, in quam necessitas incubuerit, converti possit
praesidium aquarum abundantium. Tam amplum numerum utriusque familiae
solitum ambitione aut neglegentia praepositorum in privata opera diduci
revocare ad aliquam disciplinam et publica ministeria ita instituimus, ut
pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die egisset actis
comprehenderetur.
118.
Commoda publicae familiae ex aerario dantur, quod impendium exoneratur
vectigalium reditu ad ius aquarum pertinentium. Ea constant ex locis
aedificiisve quae sunt circa ductus et castella aut munera aut lacus. Quem
reditum prope sestertiorum ducentorum quinquaginta milium alienatum ac
vagum, proximis vero temporibus in Domitiani loculos conversum iustitia Divi
Nervae populo restituit, nostra sedulitas ad certam regulam redegit, ut
constaret quae essent ad hoc vectigal pertinentia loca. Caesaris familia ex
fisco accipit commoda, unde et omne plumbum et omnes impensae ad ductus et
castella et lacus pertinentes erogantur.
119.
Quoniam quae videbantur ad familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum
sicut promiseram divertemus, rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis
Romani imperii vel praecipuum sit indicium. Multa atque ampla opera subinde
dilabuntur, quibus ante succurri debet quam magno auxilio egere incipiant,
plerumque tamen prudenti temperamento sustinenda, quia non semper opus aut
facere aut ampliare quaerentibus credendum est. Ideoque non solum scientia
peritorum sed et proprio usu curator instructus esse debet, nec suae tantum
stationis architectis uti, sed plurium advocare non minus fidem quam
subtilitatem, ut aestimet quae repraesentanda, quae differenda sint, et
rursus quae per redemptores effici debeant, quae per domesticos artifices.
120.
Nascuntur opera ex his causis: aut impotentia possessorum quid corrumpitur
aut vetustate aut vi tempestatium aut culpa male facti operis, quod saepius
accidit in recentibus.
121.
Fere aut vetustate aut vi tempestatium eae partes ductuum laborant quae
arcuationibus sustinentur aut montium lateribus applicatae sunt, et ex
arcuationibus eae quae per flumen traiciuntur. Ideoque haec opera sollicita
festinatione explicanda sunt. Minus iniuriae subiacent subterranea nec
gelicidiis nec caloribus exposita. Vitia autem eiusmodi sunt, ut aut non
interpellato cursu subveniatur eis, aut emendari nisi adverso non possint,
sicut ea quae in ipso alveo fieri necesse est.
122.
Haec duplici ex causa nascuntur: aut enim limo concrescente, qui interdum in
crustam indurescit, iter aquae coartatur, aut tectoria corrumpuntur, unde
fiunt manationes quibus necesse est latera rivorum et substructiones
vitiari. Pilae quoque ipsae tofo exstructae sub tam magno onere labuntur.
Refici quae circa alveos rivorum sunt aestate non debent, ne intermittatur
usus tempore quo praecipue desideratur, sed vere vel autumno et maxima cum
festinatione, ut scilicet ante praeparatis omnibus quam paucissimis diebus
rivi cessent. Neminem fugit, per singulos ductus hoc esse faciendum, ne si
plures pariter avertantur, desit aqua civitati.
123. Ea
quae non interpellato aquae cursu effici debent maxime structura constant,
quam et suis temporibus et fidelem fieri oportet. Idoneum structurae tempus
est a Kalendis Aprilibus in Kalendas Novembres ita ut optimum sit
intermittere eam partem aestatis quae nimiis caloribus incandescit, quia
temperamento caeli opus est, ut ex commodo structura combibat et in unitatem
corroboretur; non minus autem sol acrior quam gelatio praecipit materiam.
Nec ullum opus diligentiorem poscit curam quam quod aquae obstaturum est;
fides itaque eius per singula secundum legem notam omnibus sed a paucis
observatam exigenda est.
124.
Illud nulli dubium esse crediderim, proximos ductus, id est qui a septimo
miliario lapide quadrato consistunt, maxime custodiendos, quoniam et
amplissimi operis sunt et plures aquas singuli sustinent. Quos si necesse
fuerit interrumpere, maiorem partem aquarum urbis destituent. Remedia tamen
sunt et huius difficultatis: opus incohatum excitatur ad libram deficientis,
alveus vero plumbatis canalibus per spatium interrupti ductus rursus
continuatur. Porro quoniam fere omnes specus per privatorum agros derecti
erant et difficilis videbatur futurae impensae praeparatio, nisi et aliqua
iuris constitutione succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos rivos
redemptores a possessoribus prohiberentur, S. C. factum est quod subieci.
125.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de rivis, specibus,
fornicibus, aquae Iuliae, Marciae, Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis, Q.
D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti cum ei rivi, specus, fornices, quos
Augustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus senatui est,
reficerentur, ex agris privatorum terra, limus, lapides, testa, harena,
ligna ceteraque quibus ad eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime
sine iniuria privatorum tolli, sumi, portari possint, viri boni arbitratu
aestimata darentur, tollerentur, sumerentur, exportarentur; et ad eas res
omnes exportandas earumque rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset,
per agros privatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent, darentur."
126.
Plerumque autem vitia oriuntur ex impotentia possessorum, qui pluribus rivos
violant. Primum enim spatia, quae circa ductus aquarum ex S. C. vacare
debent, aut aedificiis aut arboribus occupant. Arbores magis nocent, quarum
radicibus concamerationes et latera solvuntur. Dein vicinales vias
agrestesque per ipsas formas derigunt. Novissime aditus ad tutelam
praecludunt. Quae omnia S. C. quod subieci provisa sunt.
127.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. aquarum, quae in
urbem venirent, itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus
conseri, Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos rivos specusque per quae
opera publica corrumpantur, placere circa fontes et fornices et muros
utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra
essent et specus intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex parte
quinos pedes vacuos relinqui ita ut neque monumentum in eis locis neque
aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret, sique
nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur praeterquam si quae
villae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis adversus ea
commiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars
dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset qui
adversus hoc S. C. commisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur.
Deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum."
128.
Posset hoc S. C. aequissimum videri, etiam si ex re tantum publicae
utilitatis ea spatia vindicarentur. Multo magis autem maiores nostri
admirabili aequitate ne ea quidem eripuerunt privatis quae ad modum publicum
pertinebant, sed cum aquas perducerent, si difficilior possessor in parte
vendunda fuerat, pro toto agro pecuniam intulerunt et post determinata
necessaria loca rursus eum agrum vendiderunt, ut in suis finibus proprium
ius res publica privatique haberent. Plerique tamen non contenti occupasse
fines ipsis ductibus manus adtulerunt per suffossa latera passim cursus
aquarum tam ei qui ius aquarum impetratum habent, quam ei qui quantulicumque
beneficii occasione ad expugnandos rivos abutuntur. Quid porro fieret, si
non universa ista diligentissima lege prohiberentur poenaque non mediocris
contumacibus intentaretur? Quare subscripsi verba legis.
129.
"T. Quintus Crispinus consul *** populum iure rogavit populusque iure
scivit in foro pro rostris aedis Divi Iulii pr. K. Iulias. Tribus Sergia
principium fuit. Pro tribu Sex. L. f. Varro primus scivit. Quicumque post
hanc legem rogatam rivos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella,
lacus aquarum publicarum, quae ad urbem ducuntur, sciens dolo malo foraverit,
ruperit, foranda rumpendave curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae
earumve quae pars in urbem Romam ire, cadere, fluere, pervenire, duci possit,
quove minus in urbe Roma et in eis locis, aedificiis, quae loca, aedificia
urbi continentia sunt, erunt, in eis hortis, praediis, locis, quorum
hortorum, praediorum, locorum dominis possessoribusve aqua data vel
adtributa est vel erit, saliat, distribuatur, dividatur, in castella, lacus
immittatur, is populo Romano HS centum milia dare damnas esto. Et qui D. M.
qui eorum ita fecerit, id omne sarcire, reficere, restituere, aedificare,
ponere et celere demolire damnas esto sine dolo malo atque omnia ita ut
quicumque curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo erit, tum is
praetor qui inter cives et peregrinos ius dicet, multa, pignoribus cogito,
coercito, eique curatori aut si curator non erit, tum ei praetori eo nomine
cogendi, coercendi, multae dicendae sive pignoris capiendi ius potestasque
esto. Si quid eorum servus fecerit, dominus eius HS centum milia populo
Romano D. D. E. Si qui locus circa rivos, specus, fornices, fistulas,
tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem Romam ducuntur et
ducentur, terminatus est et erit, ne quis in eo loco post hanc legem rogatam
quid opponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, conlocato, arato,
serito, neve in eum quid immittito, praeterquam eorum faciendorum,
reponendorum causa, quae hac lege licebit, oportebit. Qui adversus ea quid
fecerit, siremps lex, ius causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti
esset esseve oporteret, si is adversus hanc legem rivum, specum rupisset
forassetve. Quo minus in eo loco pascere, herbam, fenum secare, sentes
tollere liceat, eius hac lege nihilum rogatur. Curatores aquarum, qui nunc
sunt quique erunt, faciunto ut in eo loco, qui locus circa fontes et
fornices et muros et rivos et specus terminatus est, arbores, vites, vepres,
sentes, ripae, maceria, salicta, harundineta tollantur, excidantur,
effodiantur, excodicentur, uti quod recte factum esse volent; eoque nomine
eis pignoris capio, multae dictio coercitioque esto; idque eis sine fraude
sua facere liceat, ius potestasque esto. Quo minus vites, arbores, quae
villis, aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae, quas curatores
aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt, quibus inscripta
insculptaque essent ipsorum qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac
lege nihilum rogatur. Quo minus ex eis fontibus, rivis, specibus, fornicibus
aquam sumere, haurire eis, quibuscumque curatores aquarum permiserunt,
permiserint, praeterquam rota calice, machina liceat, dum ne qui puteus
neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogatur.
130.
Utilissimae legis contemptores non negaverim dignos poena quae intenditur,
sed neglegentia longi temporis deceptos leniter revocari oportuit. Itaque
sedulo laboravimus ut quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui
erraverant. Eis vero qui admoniti ad indulgentiam imperatoris decucurrerunt,
possumus videri causa impetrati beneficii fuisse. In reliquo<m> vero opto ne
exsecutio legis necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri
praestit<er>it.